Pensum CE 2005 Latijn: Epiek



Ovidius

 

Mercurius, Herse en Aglauros
(woordbreuk, hebzucht)
II. 737 - 796

Pars secreta domus ebore et testudine cultos
tres habuit thalamos, quorum tu, Pandrose, dextrum,
Aglauros laevum, medium possederat Herse.
Quae tenuit laevum, venientem prima notavit
Mercurium nomenque dei scitarier ausa est
et causam adventus; cui sic respondit: 'Atlantis
Pleionesque nepos ego sum, qui iussa per auras
verba patris porto; pater est mihi Iuppiter ipse.
Nec fingam causas, tu tantum fida sorori
esse velis prolisque meae matertera dici:
Herse causa viae; faveas oramus amanti.'
Adspicit hunc oculis isdem, quibus abdita nuper
viderat Aglauros flavae secreta Minervae,
proque ministerio magni sibi ponderis aurum
postulat: interea tectis excedere cogit.

Vertit ad hanc torvi dea bellica luminis orbem
et tanto penitus traxit suspiria motu,
ut pariter pectus positamque in pectore forti
aegida concuteret. Subit hanc arcana profana
detexisse manu, tum cum sine matre creatam
Lemnicolae stirpem contra data foedera vidit,
et gratamque deo fore iam gratamque sorori
et ditem sumpto, quod avara poposcerat, auro.

Protinus Invidiae nigro squalentia tabo
tecta petit: domus est imis in vallibus huius
abdita, sole carens, non ulli pervia vento,
tristis et ignavi plenissima frigoris et quae
igne vacet semper, caligine semper abundet.
Huc ubi pervenit belli metuenda virago,
constitit ante domum (neque enim succedere tectis
fas habet) et postes extrema cuspide pulsat;
concussae patuere fores: videt intus edentem
vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum,
Invidiam visaque oculos avertit; at illa
surgit humo pigre semesarumque relinquit
corpora serpentum passuque incedit inerti,
utque deam vidit formaque armisque decoram,
ingemuit vultumque una ac suspiria duxit.
Pallor in ore sedet, macies in corpore toto,
nusquam recta acies, livent rubigine dentes,
pectora felle virent, lingua est suffusa veneno.
Risus abest, nisi quem visi movere dolores,
nec fruitur somno, vigilantibus excita curis,
sed videt ingratos intabescitque videndo
successus hominum carpitque et carpitur una
suppliciumque suum est. Quamvis tamen oderat illam,
talibus adfata est breviter Tritonia dictis:
'Infice tabe tua natarum Cecropis unam.
Sic opus est; Aglauros ea est.' Haud plura locuta
fugit et inpressa tellurem reppulit hasta.
Illa deam obliquo fugientem lumine cernens
murmura parva dedit successurumque Minervae
indoluit baculumque capit, quod spinea totum
vincula cingebant, adopertaque nubibus atris,
quacumque ingreditur, florentia proterit arva
exuritque herbas et summa papavera carpit
adflatuque suo populos urbesque domosque
polluit et tandem Tritonida conspicit arcem
ingeniis opibusque et festa pace virentem
vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit.

Pyramus en Thisbe
(ongehoorzaamheid)
IV. 55 - 166

Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter,
altera, quas Oriens habuit, praelata puellis,
contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam
coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.
Notitiam primosque gradus vicinia fecit,
tempore crevit amor; taedae quoque iure coissent,
sed vetuere patres; quod non potuere vetare:
ex aequo captis ardebant mentibus ambo.
Conscius omnis abest; nutu signisque loquuntur,
quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis.
Fissus erat tenui rima, quam duxerat olim,
cum fieret, paries domui communis utrique;
id vitium nulli per saecula longa notatum
(quid non sentit amor?) primi vidistis, amantes,
et vocis fecistis iter; tutaeque per illud
murmure blanditiae minimo transire solebant.
Saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc,
inque vices fuerat captatus anhelitus oris,
"invide" dicebant "paries, quid amantibus obstas?
Quantum erat, ut sineres toto nos corpore iungi
aut, hoc si nimium est, vel ad oscula danda pateres?
Nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur,
quod datus est verbis ad amicas transitus aures."
Talia diversa nequiquam sede locuti
sub noctem dixere "vale" partique dedere
oscula quisque suae non pervenientia contra.

Postera nocturnos Aurora removerat ignes,
solque pruinosas radiis siccaverat herbas:
ad solitum coiere locum. Tum murmure parvo
multa prius questi statuunt, ut nocte silenti
fallere custodes foribusque excedere temptent,
cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant,
neve sit errandum lato spatiantibus arvo,
conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra
arboris: arbor ibi niveis uberrima pomis,
ardua morus, erat, gelido contermina fonti.
Pacta placent; et lux, tarde discedere visa
praecipitatur aquis, et aquis nox exit ab isdem.

Callida per tenebras versato cardine Thisbe
egreditur fallitque suos adopertaque vultum
pervenit ad tumulum dictaque sub arbore sedit:
audacem faciebat amor. Venit ecce recenti
caede leaena boum spumantes oblita rictus,
depositura sitim vicini fontis in unda;
quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe
vidit et obscurum timido pede fugit in antrum,
dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit.
Ut lea saeva sitim multa conpescuit unda,
dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa
ore cruentato tenues laniavit amictus.

Serius egressus vestigia vidit in alto
pulvere certa ferae totoque expalluit ore
Pyramus; ut vero vestem quoque sanguine tinctam
repperit, "Una duos" inquit "nox perdet amantes,
e quibus illa fuit longa dignissima vita;
nostra nocens anima est. Ego te, miseranda, peremi,
in loca plena metus qui iussi nocte venires
nec prior huc veni. Nostrum divellite corpus
et scelerata fero consumite viscera morsu,
o quicumque sub hac habitatis rupe, leones!
Sed timidi est optare necem." Velamina Thisbes
tollit et ad pactae secum fert arboris umbram,
utque dedit notae lacrimas, dedit oscula vesti,
"Accipe nunc" inquit "nostri quoque sanguinis haustus!"
Quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum.
Nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit.
ut iacuit resupinus humo: cruor emicat alte,
non aliter, quam cum vitiato fistula plumbo
scinditur et tenui stridente foramine longas
eiaculatur aquas atque ictibus aëra rumpit.
Arborei fetus adspergine caedis in atram
vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix
purpureo tinguit pendentia mora colore.

Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem,
illa redit iuvenemque oculis animoque requirit,
quantaque vitarit narrare pericula gestit;
utque locum et visa cognoscit in arbore formam,
sic facit incertam pomi color: haeret, an haec sit.
Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum
membra solum, retroque pedem tulit oraque buxo
pallidiora gerens exhorruit aequoris instar,
quod tremit, exigua cum summum stringitur aura.
Sed postquam remorata suos cognovit amores,
percutit indignos claro plangore lacertos
et laniata comas amplexaque corpus amatum
vulnera supplevit lacrimis fletumque cruori
miscuit et gelidis in vultibus oscula figens
"Pyrame," clamavit, "quis te mihi casus ademit?
Pyrame, responde! Tua te carissima Thisbe
nominat: exaudi vultusque attolle iacentes!"
Ad nomen Thisbes oculos a morte gravatos
Pyramus erexit visaque recondidit illa.

Quae postquam vestemque suam cognovit et ense
vidit ebur vacuum, "tua te manus" inquit "amorque
perdidit, infelix! Est et mihi fortis in unum
hoc manus, est et amor: dabit hic in vulnera vires.
Persequar extinctum letique miserrima dicar
causa comesque tui; quique a me morte revelli
heu sola poteras, poteris nec morte revelli.
Hoc tamen amborum verbis estote rogati,
o multum miseri meus illiusque parentes,
ut quos certus amor, quos hora novissima iunxit,
conponi tumulo non invideatis eodem.
At tu, quae ramis arbor miserabile corpus
nunc tegis unius, mox es tectura duorum,
signa tene caedis pullosque et luctibus aptos
semper habe fetus, gemini monimenta cruoris."
Dixit et aptato pectus mucrone sub imum
incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat.
Vota tamen tetigere deos, tetigere parentes:
nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater,
quodque rogis superest, una requiescit in urna.

Niobe
(hoogmoed)
VI. 267 - 312

Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum
tam subitae matrem certam fecere ruinae
mirantem potuisse irascentemque, quod ausi
hoc essent superi, quod tantum iuris haberent;
nam pater Amphion ferro per pectus adacto
finierat moriens pariter cum luce dolorem.
Heu! quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa,
quae modo Latois populum submoverat aris
et mediam tulerat gressus resupina per urbem,
invidiosa suis, at nunc miseranda vel hosti.
Corporibus gelidis incumbit et ordine nullo
oscula dispensat natos suprema per omnes;
a quibus ad caelum liventia bracchia tollens
'pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore,
pascere' ait 'satiaque meo tua pectora luctu
corque ferum satia!' Dixit; 'per funera septem
efferor. Exsulta victrixque inimica triumpha!
Cur autem victrix? Miserae mihi plura supersunt,
quam tibi felici: post tot quoque funera vinco.'

Dixerat, et sonuit contento nervus ab arcu;
qui praeter Nioben unam conterruit omnes:
illa malo est audax. Stabant cum vestibus atris
ante toros fratrum demisso crine sorores.
E quibus una trahens haerentia viscere tela
inposito fratri moribunda relanguit ore;
altera solari miseram conata parentem
conticuit subito duplicataque vulnere caeco est.
[Oraque compressit, nisi postquam spiritus ibat]
haec frustra fugiens collabitur, illa sorori
inmoritur; latet haec, illam trepidare videres;
sexque datis leto diversaque vulnera passis
ultima restabat; quam toto corpore mater,
tota veste tegens 'unam minimamque relinque!
De multis minimam posco' clamavit 'et unam.'
Dumque rogat, pro qua rogat, occidit.

                                                  Orba resedit
exanimes inter natos natasque virumque
deriguitque malis: nullos movet aura capillos,
in vultu color est sine sanguine, lumina maestis
stant inmota genis; nihil est in imagine vivum.
Ipsa quoque interius cum duro lingua palato
congelat, et venae desistunt posse moveri;
nec flecti cervix nec bracchia reddere motus
nec pes ire potest; intra quoque viscera saxum est.
Flet tamen et validi circumdata turbine venti
in patriam rapta est: ibi fixa cacumine montis
liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant.

Lycische boeren
(botheid)
VI. 339 - 381

Iamque Chimaeriferae, cum sol gravis ureret arva,
finibus in Lyciae longo dea fessa labore
sidereo siccata sitim collegit ab aestu,
uberaque ebiberant avidi lactantia nati.
Forte lacum mediocris aquae prospexit in imis
vallibus: agrestes illic fruticosa legebant
vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam.
Accessit positoque genu Titania terram
pressit, ut hauriret gelidos potura liquores;
rustica turba vetat. Dea sic adfata vetantes:
'Quid prohibetis aquis? Usus communis aquarum est;
nec solem proprium natura nec aëra fecit
nec tenues undas: ad publica munera veni,
quae tamen ut detis, supplex peto. Non ego nostros
abluere hic artus lassataque membra parabam,
sed relevare sitim. Caret os umore loquentis
et fauces arent vixque est via vocis in illis.
Haustus aquae mihi nectar erit, vitamque fatebor
accepisse simul: vitam dederitis in unda.
Hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt
parva sinu.' Et casu tendebant bracchia nati.
Quem non blanda deae potuissent verba movere?

Hi tamen orantem perstant prohibere minasque,
ni procul abscedat, conviciaque insuper addunt;
nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuque
turbavere lacus imoque e gurgite mollem
huc illuc limum saltu movere maligno.

Distulit ira sitim; neque enim iam filia Coei
supplicat indignis nec dicere sustinet ultra
verba minora dea tollensque ad sidera palmas
'aeternum stagno' dixit 'vivatis in isto!'
Eveniunt optata deae: iuvat esse sub undis
et modo tota cava submergere membra palude,
nunc proferre caput, summo modo gurgite nare,
saepe super ripam stagni consistere, saepe
in gelidos resilire lacus; sed nunc quoque turpes
litibus exercent linguas pulsoque pudore,
quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant.
Vox quoque iam rauca est inflataque colla tumescunt
ipsaque dilatant patulos convicia rictus.
Terga caput tangunt, colla intercepta videntur,
spina viret, venter, pars maxima corporis, albet,
limosoque novae saliunt in gurgite ranae.

Tereus
(bedrog, verkrachting)
VI. 486 - 562

Iam labor exiguus Phoebo restabat equique
pulsabant pedibus spatium declivis Olympi:
regales epulae mensis et Bacchus in auro
ponitur; hinc placido dantur sua corpora somno.
At rex Odrysius, quamvis secessit, in illa
aestuat et repetens faciem motusque manusque,
qualia vult, fingit, quae nondum vidit, et ignes
ipse suos nutrit cura removente soporem.

Lux erat, et generi dextram conplexus euntis
Pandion comitem lacrimis commendat obortis:
'Hanc ego, care gener, quoniam pia causa coegit
et voluere ambae, voluisti tu quoque, Tereu,
do tibi perque fidem cognataque pectora supplex,
per superos oro, patrio ut tuearis amore
et mihi sollicito lenimen dulce senectae
quam primum (omnis erit nobis mora longa) remittas.
Tu quoque quam primum (satis est procul esse sororem),
si pietas ulla est, ad me, Philomela, redito!'
Mandabat pariterque suae dabat oscula natae,
et lacrimae mites inter mandata cadebant,
utque fide pignus dextras utriusque poposcit
inter seque datas iunxit, natamque nepotemque
absentes pro se memori rogat ore salutent
supremumque vale pleno singultibus ore
vix dixit timuitque suae praesagia mentis.

Ut semel inposita est pictae Philomela carinae,
admotumque fretum remis tellusque repulsa est,
'vicimus!' exclamat, 'mecum mea vota feruntur!'
Exultatque et vix animo sua gaudia differt
barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa,
non aliter, quam cum pedibus praedator obuncis
deposuit nido leporem Iovis ales in alto:
nulla fuga est capto, spectat sua praemia raptor.

Iamque iter effectum iamque in sua litora fessis
puppibus exierant, cum rex Pandione natam
in stabula alta trahit, silvis obscura vetustis
atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem
et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem
includit fassusque nefas et virginem et unam
vi superat frustra clamato saepe parente,
saepe sorore sua, magnis super omnia divis.
Illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani
ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur,
utque columba suo madefactis sanguine plumis
horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues.

Mox, ubi mens rediit, passos laniata capillos,
lugenti similis, caesis plangore lacertis,
intendens palmas 'o diris barbare factis!
o crudelis!' ait, 'nec te mandata parentis
cum lacrimis movere piis nec cura sororis
nec mea virginitas nec coniugialia iura.
Omnia turbasti; paelex ego facta sororis,
tu geminus coniunx! Hostis mihi debita poena.
Quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide, restet,
eripis? Atque utinam fecisses ante nefandos
concubitus! Vacuas habuissem criminis umbras.
Si tamen haec superi cernunt, si numina divum
sunt aliquid, si non perierunt omnia mecum,
quandocumque mihi poenas dabis. Ipsa pudore
proiecto tua facta loquar: si copia detur,
in populos veniam; si silvis clausa tenebor,
inplebo silvas et conscia saxa movebo.
Audiet haec aether et si deus ullus in illo est.'

Talibus ira feri postquam commota tyranni
nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque,
quo fuit accinctus, vagina liberat ensem
arreptamque coma fixis post terga lacertis
vincla pati cogit; iugulum Philomela parabat
spemque suae mortis viso conceperat ense:
ille indignantem et nomen patris usque vocantem
luctantemque loqui conprensam forcipe linguam
abstulit ense fero; radix micat ultima linguae,
ipsa iacet terraeque tremens inmurmurat atrae,
utque salire solet mutilatae cauda colubrae,
palpitat et moriens dominae vestigia quaerit.
Hoc quoque post facinus (vix ausim credere) fertur
saepe sua lacerum repetisse libidine corpus.

Althaea en Meleager
(wraak of moederliefde)
VIII. 445 - 532

Dona deum templis nato victore ferebat,
cum videt exstinctos fratres Althaea referri;
quae plangore dato maestis clamoribus urbem
inplet et auratis mutavit vestibus atras;
at simul est auctor necis editus, excidit omnis
luctus et a lacrimis in poenae versus amorem est.

Stipes erat, quem, cum partus enixa iaceret
Thestias, in flammam triplices posuere sorores
staminaque inpresso fatalia pollice nentes
'tempora' dixerunt 'eadem lignoque tibique,
o modo nate, damus.' Quo postquam carmine dicto
excessere deae, flagrantem mater ab igne
eripuit ramum sparsitque liquentibus undis.
Ille diu fuerat penetralibus abditus imis
servatusque tuos, iuvenis, servaverat annos.

Protulit hunc genetrix taedasque et fragmina poni
imperat et positis inimicos admovet ignes.
Tum conata quater flammis inponere ramum
coepta quater tenuit: pugnat materque sororque,
et diversa trahunt unum duo nomina pectus.
Saepe metu sceleris pallebant ora futuri,
saepe suum fervens oculis dabat ira ruborem,
et modo nescio quid similis crudele minanti
vultus erat, modo quem misereri credere posses;
cumque ferus lacrimas animi siccaverat ardor,
inveniebantur lacrimae tamen, utque carina,
quam ventus ventoque rapit contrarius aestus,
vim geminam sentit paretque incerta duobus,
Thestias haud aliter dubiis affectibus errat
inque vices ponit positamque resuscitat iram.

Incipit esse tamen melior germana parente
et consanguineas ut sanguine leniat umbras,
inpietate pia est; nam postquam pestifer ignis
convaluit, 'rogus iste cremet mea viscera' dixit,
utque manu dira lignum fatale tenebat,
ante sepulcrales infelix adstitit aras,
'poenarum' que 'deae triplices, furialibus,' inquit
'Eumenides, sacris vultus advertite vestros.
Ulciscor facioque nefas. Mors morte pianda est,
in scelus addendum scelus est, in funera funus.
Per coacervatos pereat domus inpia luctus!
An felix Oeneus nato victore fruetur,
Thestius orbus erit? Melius lugebitis ambo.
Vos modo, fraterni manes animaeque recentes,
officium sentite meum magnoque paratas
accipite inferias, uteri mala pignora nostri.
Ei mihi! Quo rapior? Fratres ignoscite matri!
Deficiunt ad coepta manus. Meruisse fatemur
illum, cur pereat: mortis mihi displicet auctor.
Ergo inpune feret vivusque et victor et ipso
successu tumidus regnum Calydonis habebit,
vos cinis exiguus gelidaeque iacebitis umbrae?
Haud equidem patiar. Pereat sceleratus et ille
spemque patris regnumque trahat patriaeque ruinam.
Mens ubi materna est? Ubi sunt pia iura parentum
et quos sustinui bis mensum quinque labores?
O utinam primis arsisses ignibus infans,
idque ego passa forem! Vixisti munere nostro,
nunc merito moriere tuo. Cape praemia facti
bisque datam, primum partu, mox stipite rapto
redde animam vel me fraternis adde sepulcris.
Et cupio et nequeo. Quid agam? Modo vulnera fratrum
ante oculos mihi sunt et tantae caedis imago,
nunc animum pietas maternaque nomina frangunt.
Me miseram! Male vincetis, sed vincite, fratres,
dummodo, quae dedero vobis, solacia vosque
ipsa sequar!' Dixit dextraque aversa trementi
funereum torrem medios coniecit in ignes.
Aut dedit aut visus gemitus est ipse dedisse
stipes et invitis conreptus ab ignibus arsit.

Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa
uritur et caecis torreri viscera sentit
ignibus ac magnos superat virtute dolores;
quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto,
maeret et Ancaei felicia vulnera dicit
grandaevumque patrem fratresque piasque sorores
cum gemitu sociamque tori vocat ore supremo,
forsitan et matrem. Crescunt ignisque dolorque
languescuntque iterum; simul est exstinctus uterque,
inque leves abiit paulatim spiritus auras
paulatim cana prunam velante favilla.

Alta iacet Calydon: lugent iuvenesque senesque,
vulgusque proceresque gemunt, scissaeque capillos
planguntur matres Calydonides Eueninae.
Pulvere canitiem genitor vultusque seniles
foedat humi fusus spatiosumque increpat aevum;
nam de matre manus diri sibi conscia facti
exegit poenas acto per viscera ferro.

Erysichthon
(gebrek aan eerbied tegenover goden en eigen dochter)
VIII. 814 - 878

Dicta Fames Cereris, quamvis contraria semper
illius est operi, peragit perque aëra vento
ad iussam delata domum est et protinus intrat
sacrilegi thalamos altoque sopore solutum
(noctis enim tempus) geminis amplectitur ulnis,
seque viro inspirat faucesque et pectus et ora
adflat et in vacuis peragit ieiunia venis
functaque mandato fecundum deserit orbem
inque domos inopes adsueta revertitur antra.

Lenis adhuc Somnus placidis Erysichthona pennis
mulcebat: petit ille dapes sub imagine somni
oraque vana movet dentemque in dente fatigat
exercetque cibo delusum guttur inani
proque epulis tenues nequiquam devorat auras;
ut vero est expulsa quies, furit ardor edendi
perque avidas fauces incensaque viscera regnat.
Nec mora, quod pontus, quod terra, quod educat aër,
poscit et adpositis queritur ieiunia mensis
inque epulis epulas quaerit; quodque urbibus esse,
quodque satis poterat populo, non sufficit uni,
plusque cupit, quo plura suam demittit in alvum,
utque fretum recipit de tota flumina terra
nec satiatur aquis peregrinosque ebibit amnes,
utque rapax ignis non umquam alimenta recusat
innumerasque faces cremat et, quo copia maior
est data, plura petit turbaque voracior ipsa est,
sic epulas omnes Erysichthonis ora profani
accipiunt poscuntque simul: cibus omnis in illo
causa cibi est semperque locus fit inanis edendo.

Iamque fame patrias altique voragine ventris
attenuarat opes, sed inattenuata manebat
tum quoque dira fames inplacataeque vigebat
flamma gulae; tandem, demisso in viscera censu,
filia restabat, non illo digna parente.
Hanc quoque vendit inops.

                                              Dominum generosa recusat
et vicina suas tendens super aequora palmas
"eripe me domino, qui raptae praemia nobis
virginitatis habes" ait; haec Neptunus habebat.
Qui prece non spreta, quamvis modo visa sequenti
esset ero, formamque novat vultumque virilem
induit et cultus piscem capientibus aptos.
Hanc dominus spectans "o qui pendentia parvo
aëra cibo celas, moderator harundinis," inquit
"sic mare conpositum, sic sit tibi piscis in unda
credulus et nullos nisi fixus sentiat hamos:
quae modo cum vili turbatis veste capillis
litore in hoc steterat (nam stantem in litore vidi),
dic ubi sit; neque enim vestigia longius exstant."
Illa dei munus bene cedere sensit et a se
se quaeri gaudens his est resecuta rogantem:
"Quisquis es, ignoscas: in nullam lumina partem
gurgite ab hoc flexi studioque operatus inhaesi.
Quoque minus dubites, sic has deus aequoris artes
adiuvet, ut nemo iamdudum litore in isto,
me tamen excepto, nec femina constitit ulla."
Credidit et verso dominus pede pressit harenam
elususque abiit, illi sua reddita forma est.

Ast ubi habere suam transformia corpora sensit,
saepe pater dominis Triopeida tradit, at illa
nunc equa, nunc ales, modo bos, modo cervus abibat
praebebatque avido non iusta alimenta parenti.
Vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem
materiam deërantque gravi nova pabula morbo,
ipse suos artus lacero divellere morsu
coepit et infelix minuendo corpus alebat.



Vergilius

 

Het bevel van Mercurius
IV. 259 - 295

Ut primum alatis tetigit magalia plantis,
Aenean fundantem arces ac tecta novantem
conspicit. Atque illi stellatus iaspide fulva
ensis erat Tyrioque ardebat murice laena
demissa ex umeris, dives quae munera Dido
fecerat, et tenui telas discreverat auro.
Continuo invadit: 'Tu nunc Karthaginis altae
fundamenta locas pulchramque uxorius urbem
exstruis, heu regni rerumque oblite tuarum?
Ipse deum tibi me claro demittit Olympo
regnator, caelum et terras qui numine torquet;
ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras:
Quid struis? Aut qua spe Libycis teris otia terris?
Si te nulla movet tantarum gloria rerum
[nec super ipse tua moliris laude laborem,]
Ascanium surgentem et spes heredis Iuli
respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus
debetur.' Tali Cyllenius ore locutus
mortales visus medio sermone reliquit
et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
At vero Aeneas aspectu obmutuit amens,
arrectaeque horrore comae et vox faucibus haesit.
Ardet abire fuga dulcesque relinquere terras,
attonitus tanto monitu imperioque deorum.
Heu quid agat? Quo nunc reginam ambire furentem
audeat adfatu? Quae prima exordia sumat?
Atque animum nunc huc celerem nunc dividit illuc
in partesque rapit varias perque omnia versat.
Haec alternanti potior sententia visa est:
Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,
classem aptent taciti sociosque ad litora cogant,
arma parent et quae rebus sit causa novandis
dissimulent; sese interea, quando optima Dido
nesciat et tantos rumpi non speret amores,
temptaturum aditus et quae mollissima fandi
tempora, quis rebus dexter modus. Ocius omnes
imperio laeti parent et iussa facessunt.

Aeneas' rechtvaardiging
IV. 331 - 361

Dixerat. Ille Iovis monitis immota tenebat
lumina et obnixus curam sub corde premebat.
Tandem pauca refert: 'Ego te, quae plurima fando
enumerare vales, numquam, regina, negabo
promeritam, nec me meminisse pigebit Elissae
dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.
Pro re pauca loquar. Neque ego hanc abscondere furto
speravi (ne finge) fugam, nec coniugis umquam
praetendi taedas aut haec in foedera veni.
Me si fata meis paterentur ducere vitam
auspiciis et sponte mea componere curas,
urbem Troianam primum dulcesque meorum
reliquias colerem, Priami tecta alta manerent,
et recidiva manu posuissem Pergama victis.
Sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo,
Italiam Lyciae iussere capessere sortes;
hic amor, haec patria est. Si te Karthaginis arces
Phoenissam Libycaeque aspectus detinet urbis,
quae tandem Ausonia Teucros considere terra
invidia est? Et nos fas extera quaerere regna.
Me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris
nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt,
admonet in somnis et turbida terret imago;
me puer Ascanius capitisque iniuria cari,
quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis.
Nunc etiam interpres divum Iove missus ab ipso
(testor utrumque caput) celeres mandata per auras
detulit: ipse deum manifesto in lumine vidi
intrantem muros vocemque his auribus hausi.
Desine meque tuis incendere teque querelis;
Italiam non sponte sequor.'

Aeneas' reactie
IV. 437 - 449

Talibus orabat, talisque miserrima fletus
fertque refertque soror. Sed nullis ille movetur
fletibus aut voces ullas tractabilis audit;
fata obstant placidasque viri deus obstruit aures.
Ac velut annoso validam cum robore quercum
Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc
eruere inter se certant; it stridor, et altae
consternunt terram concusso stipite frondes;
ipsa haeret scopulis et quantum vertice ad auras
aetherias, tantum radice in Tartara tendit:
haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros
tunditur, et magno persentit pectore curas;
mens immota manet, lacrimae volvuntur inanes.

Mercurius' waarschuwing
IV. 554 - 583

Aeneas celsa in puppi iam certus eundi
carpebat somnos rebus iam rite paratis.
Huic se forma dei vultu redeuntis eodem
obtulit in somnis rursusque ita visa monere est,
omnia Mercurio similis, vocemque coloremque
et crinis flavos et membra decora iuventa:
'Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos,
nec quae te circum stent deinde pericula cernis,
demens, nec Zephyros audis spirare secundos?
Illa dolos dirumque nefas in pectore versat
certa mori, variosque irarum concitat aestus.
Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas?
Iam mare turbari trabibus saevasque videbis
conlucere faces, iam fervere litora flammis,
si te his attigerit terris Aurora morantem.
Heia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper
femina.' Sic fatus nocti se immiscuit atrae.
Tum vero Aeneas subitis exterritus umbris
corripit e somno corpus sociosque fatigat
praecipitis: 'Vigilate, viri, et considite transtris;
solvite vela citi. Deus aethere missus ab alto
festinare fugam tortosque incidere funes
ecce iterum instimulat. Sequimur te, sancte deorum,
quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.
Adsis o placidusque iuves et sidera caelo
dextra feras.' Dixit vaginaque eripit ensem
fulmineum strictoque ferit retinacula ferro.
Idem omnis simul ardor habet, rapiuntque ruuntque;
litora deseruere, latet sub classibus aequor,
adnixi torquent spumas et caerula verrunt.