Cicero
CE
2004
Tussen domus en Forum
Cicero over individu en samenleving
De officiis
I.68 - 69
Non est autem consentaneum,
qui metu non frangatur, eum frangi
cupiditate, nec qui invictum
se a labore praestiterit, vinci a voluptate. Quam ob rem et haec vitanda
[andere lezing: videnda ?] et pecuniae fugienda cupiditas; nihil
enim est tam angusti animi tamque parvi quam amare divitias, nihil
honestius magnificentiusque
quam pecuniam contemnere, si non habeas, si habeas, ad beneficentiam
liberalitatemque conferre. Cavenda etiam est gloriae cupiditas, ut supra
dixi; eripit enim libertatem, pro qua magnanimis
viris omnis debet esse contentio. Nec vero imperia expetenda ac potius
aut non accipienda interdum aut deponenda
nonnumquam.
Vacandum
autem omni est animi perturbatione,
cum
cupiditate et metu, tum etiam aegritudine
[et voluptate] animi et iracundia,
ut tranquillitas
animi et securitas
adsit, quae affert
cum constantiam tum etiam dignitatem. Multi autem et sunt et fuerunt,
qui eam,
quam dico, tranquillitatem expetentes
a negotiis publicis se removerint ad otiumque perfugerint,
in his et nobilissimi
philosophi longeque
principes et quidam homines severi et graves, nec populi nec principum
mores ferre potuerunt vixeruntque non nulli in agris delectati
re
sua familiari.
I.72
- 73
Sed iis qui habent a natura adiumenta rerum gerendarum, abiecta omni
cunctatione adipiscendi magistratus et gerenda res publica est; nec
enim aliter aut regi civitas aut declarari animi magnitudo potest. Capessentibus
autem rem publicam nihil minus quam philosophis, haud scio an magis
etiam, et magnificentia et despicientia adhibenda sit rerum humanarum,
quam saepe dico, et tranquillitas animi atque securitas, si quidem nec
anxii futuri sunt et cum gravitate constantiaque victuri. Quae faciliora
sunt philosophis, quo minus multa patent in eorum vita, quae fortuna
feriat, et quo minus multis rebus egent, et quia si quid adversi eveniat,
tam graviter cadere non possunt. Quocirca non sine causa maiores motus
animorum concitantur [maioraque efficiendi] rem publicam gerentibus
quam quietis, quo magis iis et magnitudo est animi adhibenda et vacuitas
ab angoribus. Ad rem gerendam autem qui accedit, caveat, ne id modo
consideret, quam illa res honesta sit, sed etiam ut habeat efficiendi
facultatem; in quo ipso considerandum est, ne aut temere desperet propter
ignaviam aut nimis confidat propter cupiditatem. In omnibus autem negotiis
priusquam adgrediare, adhibenda est praeparatio diligens.
I.103
- 106
Ex quibus illud intellegitur, ut ad officii formam revertamur, appetitus
omnes contrahendos sedandosque esse excitandamque animadversionem et
diligentiam, ut ne quid temere ac fortuito, inconsiderate neglegenterque
agamus. neque enim ita generati a natura sumus, ut ad ludum et iocum
facti esse videamur, ad severitatem potius et ad quaedam studia graviora
atque maiora. ludo autem et ioco uti illo quidem licet, sed sicut somno
et quietibus ceteris tum, cum gravibus seriisque rebus satis fecerimus.
ipsumque genus iocandi non profusum nec immodestum, sed ingenuum et
facetum esse debet. ut enim pueris non omnem ludendi licentiam damus,
sed eam, quae ab honestatis actionibus non sit aliena, sic in ipso ioco
aliquod probi ingenii lumen eluceat. Duplex omnino est iocandi genus,
unum inliberale, petulans, flagitiosum, obscenum, alterum elegans, urbanum,
ingeniosum, facetum, quo genere non modo Plautus noster et Atticorum
antiqua comoedia, sed etiam philosophorum Socraticorum libri referti
sunt, multaque multorum facete dicta, ut ea, quae a sene Catone collecta
sunt, quae vocantur a)pofqe/gmata. Facilis igitur est distinctio ingenui
et inliberalis ioci. alter est, si tempore fit, ut si remisso animo,
<vel severissimo> homine dignus, alter ne libero quidem, si rerum
turpitudo adhibetur et verborum obscenitas. Ludendi etiam est quidam
modus retinendus, ut ne nimis omnia profundamus elatique voluptate in
aliquam turpitudinem delabamur. suppeditant autem et campus noster et
studia venandi honesta exempla ludendi. Sed pertinet ad omnem officii
quaestionem semper in promptu habere, quantum natura hominis pecudibus
reliquisque beluis antecedat; illae nihil sentiunt nisi voluptatem ad
eamque feruntur omni impetu, hominis autem mens discendo alitur et cogitando,
semper aliquid aut anquirit aut agit videndique et audiendi delectatione
ducitur. quin etiam, si quis est paulo ad voluptates propensior, modo
ne sit ex pecudum genere, sunt enim quidam homines non re sed nomine,
sed si quis est paulo erectior, quamvis voluptate capiatur, occultat
et dissimulat appetitum voluptatis propter verecundiam. Ex quo intellegitur
corporis voluptatem non satis esse dignam hominis praestantia eamque
contemni et reici oportere, sin sit quispiam, qui aliquid tribuat voluptati,
diligenter ei tenendum esse eius fruendae modum. itaque victus cultusque
corporis ad valitudinem referatur et ad vires, non ad voluptatem. Atque
etiam, si considerare volemus, quae sit in natura excellentia et dignitas,
intellegemus, quam sit turpe diffluere luxuria et delicate ac molliter
vivere, quamque honestum parce, continenter, severe, sobrie.
I.117
- 119
Haec igitur omnia, cum quaerimus quid deceat, complecti animo et cogitatione
debemus; in primis autem constituendum est, quos nos et quales esse
velimus et in quo genere vitae, quae deliberatio est omnium difficillima.
ineunte enim adulescentia, cum est maxima inbecillitas consilii, tum
id sibi quisque genus aetatis degendae constituit, quod maxime adamavit.
itaque ante implicatur aliquo certo genere cursuque vivendi, quam potuit,
quod optimum esset, iudicare. Nam quod Herculem Prodicus dicit, ut est
apud Xenophontem, cum primum pubesceret, quod tempus a natura ad deligendum,
quam quisque viam vivendi sit ingressurus, datum est, exisse in solitudinem
atque ibi sedentem diu secum multumque dubitasse, cum duas cerneret
vias, unam Voluptatis, alteram Virtutis, utram ingredi melius esset,
hoc Herculi, Iovis satu edito, potuit fortasse contingere, nobis non
item, qui imitamur quos cuique visum est atque ad eorum studia institutaque
impellimur. Plerumque autem parentium praeceptis imbuti ad eorum consuetudinem
moremque deducimur; alii multitudinis iudicio feruntur, quaeque maiori
parti pulcherrima videntur, ea maxime exoptant; nonnulli tamen sive
felicitate quadam sive bonitate naturae sine parentium disciplina rectam
vitae secuti sunt viam. Illud autem maxime rarum genus est eorum, qui
aut excellenti ingenii magnitudine aut praeclara eruditione atque doctrina
aut utraque re ornati spatium etiam deliberandi habuerunt, quem potissimum
vitae cursum sequi vellent; in qua deliberatione ad suam cuiusque naturam
consilium est omne revocandum. Nam cum in omnibus quae aguntur, ex eo,
quomodo quisque natus est, ut supra dictum est, quid deceat, exquirimus,
tum in tota vita constituenda multo est eius rei cura maior adhibenda,
ut constare in perpetuitate vitae possimus nobismet ipsis nec in ullo
officio claudicare.
I.150
- 152
Iam de artificiis et quaestibus, qui liberales habendi, qui sordidi
sint, haec fere accepimus. Primum improbantur ii quaestus, qui in odia
hominum incurrunt, ut portitorum, ut feneratorum. Inliberales autem
et sordidi quaestus mercennariorum omnium, quorum operae, non quorum
artes emuntur; est enim in illis ipsa merces auctoramentum servitutis.
Sordidi etiam putandi, qui mercantur a mercatoribus, quod statim vendant;
nihil enim proficiant, nisi admodum mentiantur; nec vero est quicquam
turpius vanitate. Opificesque omnes in sordida arte versantur; nec enim
quicquam ingenuum habere potest officina. Minimeque artes eae probandae,
quae ministrae sunt voluptatum 'cetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores',
ut ait Terentius. Adde huc, si placet, unguentarios, saltatores, totumque
ludum talarium. Quibus autem artibus aut prudentia maior inest aut non
mediocris utilitas quaeritur ut medicina, ut architectura, ut doctrina
rerum honestarum, eae sunt iis, quorum ordini conveniunt, honestae.
Mercatura autem, si tenuis est, sordida putanda est; sin magna et copiosa,
multa undique apportans multisque sine vanitate inpertiens, non est
admodum vituperanda; atque etiam si satiata quaestu vel contenta potius,
ut saepe ex alto in portum, ex ipso se portu in agros possessionesque
contulit, videtur iure optimo posse laudari. Omnium autem rerum, ex
quibus aliquid adquiritur, nihil est agri cultura melius, nihil uberius,
nihil dulcius, nihil homine, nihil libero dignius. De qua quoniam in
Catone Maiore satis multa diximus, illinc assumes quae ad hunc locum
pertinebunt. Sed ab iis partibus, quae sunt honestatis, quem ad modum
officia ducerentur, satis expositum videtur. Eorum autem ipsorum, quae
honesta sunt, potest incidere saepe contentio et comparatio, de duobus
honestis utrum honestius, qui locus a Panaetio est praetermissus. Nam
cum omnis honestas manet a partibus quattuor, quarum una sit cognitionis,
altera communitatis, tertia magnanimitatis, quarta moderationis, haec
in deligendo officio saepe inter se comparentur necesse est.
De
amicitia
21 - 23
Iam
virtutem ex consuetudine vitae sermonisque nostri interpretemur nec
eam, ut quidam docti, verborum magnificentia metiamur virosque bonos
eos, qui habentur, numeremus, Paulos, Catones, Galos, Scipiones, Philos;
his communis vita contenta est; eos autem omittamus, qui omnino nusquam
reperiuntur. Talis igitur inter viros amicitia tantas opportunitates
habet, quantas vix queo dicere. Principio qui potest esse vita 'vitalis',
ut ait Ennius, quae non in amici mutua benivolentia conquiescit? Quid
dulcius quam habere, quicum omnia audeas sic loqui ut tecum? Qui esset
tantus fructus in prosperis rebus, nisi haberes, qui illis aeque ac
tu ipse gauderet? adversas vero ferre difficile esset sine eo, qui illas
gravius etiam quam tu ferret. Denique ceterae res, quae expetuntur,
opportunae sunt singulae rebus fere singulis, divitiae, ut utare, opes,
ut colare, honores, ut laudere, voluptates, ut gaudeas, valitudo, ut
dolore careas et muneribus fungare corporis; amicitia res plurimas continet;
quoquo te verteris, praesto est, nullo loco excluditur, numquam intempestiva,
numquam molesta est; itaque non aqua, non igni, ut aiunt, locis pluribus
utimur quam amicitia. Neque ego nunc de vulgari aut de mediocri, quae
tamen ipsa et delectat et prodest, sed de vera et perfecta loquor, qualis
eorum, qui pauci nominantur, fuit. Nam et secundas res splendidiores
facit amicitia et adversas artiens communicansque leviores. Quomque
plurimas et maximas commoditates amicitia contineat, tum illa nimirum
praestat omnibus, quod bonam spem praelucet in posterum nec debilitari
animos aut cadere patitur. Verum enim amicum qui intuetur, tamquam exemplar
aliquod intuetur sui. Quocirca et absentes adsunt et egentes abundant
et inbecilli valent et, quod difficilius dictu est, mortui vivunt; tantus
eos honos, memoria, desiderium prosequitur amicorum. Ex quo illorum
beata mors videtur, horum vita laudabilis. Quodsi exemeris ex rerum
natura benivolentiae coniunctionem, nec domus ulla nec urbs stare poterit,
ne agri quidem cultus permanebit. Id si minus intellegitur, quanta vis
amicitiae concordiaeque sit, ex dissensionibus atque ex discordiis perspici
potest. Quae enim domus tam stabilis, quae tam firma civitas est, quae
non odiis et discidiis funditus possit everti?
De
finibus
II.63 - 65
At quam pulchre dicere videbare, cum ex altera parte ponebas cumulatum
aliquem plurimis et maximis voluptatibus nullo nec praesenti nec futuro
dolore, ex altera autem cruciatibus maximis toto corpore nulla nec adiuncta
nec sperata voluptate, et quaerebas, quis aut hoc miserior aut superiore
illo beatior; deinde concludebas summum malum esse dolorem, summum bonum
voluptatem! Lucius Thorius Balbus fuit, Lanuvinus, quem meminisse tu
non potes. is ita vivebat, ut nulla tam exquisita posset inveniri voluptas,
qua non abundaret. erat et cupidus voluptatum et eius generis intellegens
et copiosus, ita non superstitiosus, ut illa plurima in sua patria sacrificia
et fana contemneret, ita non timidus ad mortem, ut in acie sit ob rem
publicam interfectus. cupiditates non Epicuri divisione finiebat, sed
sua satietate. habebat tamen rationem valitudinis: utebatur iis exercitationibus,
ut ad cenam et sitiens et esuriens veniret, eo cibo, qui et suavissimus
esset et idem facillimus ad concoquendum, vino et ad voluptatem et ne
noceret. cetera illa adhibebat, quibus demptis negat se Epicurus intellegere
quid sit bonum. aberat omnis dolor, qui si adesset, nec molliter ferret
et tamen medicis plus quam philosophis uteretur. color egregius, integra
valitudo, summa gratia, vita denique conferta voluptatum omnium varietate.
hunc vos beatum; ratio quidem vestra sic cogit. at ego quem huic anteponam
non audeo dicere; dicet pro me ipsa virtus nec dubitabit isti vestro
beato M. Regulum anteponere, quem quidem, cum sua voluntate, nulla vi
coactus praeter fidem, quam dederat hosti, ex patria Karthaginem revertisset,
tum ipsum, cum vigiliis et fame cruciaretur, clamat virtus beatiorem
fuisse quam potantem in rosa Thorium. bella magna gesserat, bis consul
fuerat, triumpharat nec tamen sua illa superiora tam magna neque tam
praeclara ducebat quam illum ultimum casum, quem propter fidem constantiamque
susceperat, qui nobis miserabilis videtur audientibus, illi perpetienti
erat voluptarius. non enim hilaritate nec lascivia nec risu aut ioco,
comite levitatis, saepe etiam tristes firmitate et constantia sunt beati.
Somnium
Scipionis / De republica VI
11
Videsne illam urbem, quae parere populo Romano coacta per me renovat
pristina bella nec potest quiescere? (ostendebat autem Karthaginem de
excelso et pleno stellarum illustri et claro quodam loco) ad quam tu
oppugnandam nunc venis paene miles. Hanc hoc biennio consul evertes,
eritque cognomen id tibi per te partum, quod habes adhuc a nobis hereditarium.
Cum autem Karthaginem deleveris, triumphum egeris censorque fueris et
obieris legatus Aegyptum, Syriam, Asiam, Graeciam, deligere iterum consul
absens bellumque maximum conficies, Numantiam excindes. Sed cum eris
curru in Capitolium invectus, offendes rem publicam consiliis perturbatam
nepotis mei.
13
- 17
Sed quo sis, Africane, alacrior ad tutandam rem publicam, sic habeto:
omnibus, qui patriam conservaverint, adiuverint, auxerint, certum esse
in caelo definitum locum, ubi beati aevo sempiterno fruantur; nihil
est enim illi principi deo, qui omnem mundum regit, quod quidem in terris
fiat, acceptius quam concilia coetusque hominum iure sociati, quae civitates
appellantur; harum rectores et conservatores hinc profecti huc revertuntur.
Hic ego, etsi eram perterritus non tam mortis metu quam insidiarum a
meis, quaesivi tamen, viveretne ipse et Paulus pater et alii, quos nos
extinctos arbitraremur. Immo vero, inquit, hi vivunt, qui e corporum
vinculis tamquam e carcere evolaverunt, vestra vero, quae dicitur, vita
mors est.
Quin
tu aspicis ad te venientem Paulum patrem? Quem ut vidi, equidem vim
lacrimarum profudi, ille autem me complexus atque osculans flere prohibebat.
Atque ego ut primum fletu represso loqui posse coepi, Quaeso, inquam,
pater sanctissime atque optime, quoniam haec est vita, ut Africanum
audio dicere, quid moror in terris? quin huc ad vos venire propero?
Non est ita, inquit ille. Nisi enim deus is, cuius hoc templum est omne,
quod conspicis, istis te corporis custodiis liberaverit, huc tibi aditus
patere non potest. Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur
illum globum, quem in hoc templo medium vides, quae terra dicitur, iisque
animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera et stellas
vocatis, quae globosae et rotundae, divinis animatae mentibus, circulos
suos orbesque conficiunt celeritate mirabili. Quare et tibi, Publi,
et piis omnibus retinendus animus est in custodia corporis nec iniussu
eius, a quo ille est vobis datus, ex hominum vita migrandum est, ne
munus humanum adsignatum a deo defugisse videamini. Sed sic, Scipio,
ut avus hic tuus, ut ego, qui te genui, iustitiam cole et pietatem,
quae cum magna in parentibus et propinquis, tum in patria maxima est;
ea vita via est in caelum et in hunc coetum eorum, qui iam vixerunt
et corpore laxati illum incolunt locum, quem vides, (erat autem is splendidissimo
candore inter flammas circus elucens) quem vos, ut a Graiis accepistis,
orbem lacteum nuncupatis;
ex
quo omnia mihi contemplanti praeclara cetera et mirabilia videbantur.
Erant autem eae stellae, quas numquam ex hoc loco vidimus, et eae magnitudines
omnium, quas esse numquam suspicati sumus, ex quibus erat ea minima,
quae ultima a caelo, citima <a> terris luce lucebat aliena. Stellarum
autem globi terrae magnitudinem facile vincebant. Iam ipsa terra ita
mihi parva visa est, ut me imperii nostri, quo quasi punctum eius attingimus,
paeniteret.
Quam cum magis intuerer, Quaeso, inquit Africanus, quousque humi defixa
tua mens erit? Nonne aspicis, quae in templa veneris? Novem tibi orbibus
vel potius globis conexa sunt omnia, quorum unus est caelestis, extumus,
qui reliquos omnes complectitur, summus ipse deus arcens et continens
ceteros; in quo sunt infixi illi, qui volvuntur, stellarum cursus sempiterni;
cui subiecti sunt septem, qui versantur retro contrario motu atque caelum;
ex quibus unum globum possidet illa, quam in terris Saturniam nominant.
Deinde est hominum generi prosperus et salutaris ille fulgor, qui dicitur
Iovis; tum rutilus horribilisque terris, quem Martium dicitis; deinde
subter mediam fere regionem sol obtinet, dux et princeps et moderator
luminum reliquorum, mens mundi et temperatio, tanta magnitudine, ut
cuncta sua luce lustret et compleat. Hunc ut comites consequuntur Veneris
alter, alter Mercurii cursus, in infimoque orbe luna radiis solis accensa
convertitur. Infra autem iam nihil est nisi mortale et caducum praeter
animos munere deorum hominum generi datos, supra lunam sunt aeterna
omnia. Nam ea, quae est media et nona, tellus, neque movetur et infima
est, et in eam feruntur omnia nutu suo pondera.
20
- 23
Tum Africanus: Sentio, inquit, te sedem etiam nunc hominum ac domum
contemplari; quae si tibi parva, ut est, ita videtur, haec caelestia
semper spectato, illa humana contemnito. Tu enim quam celebritatem sermonis
hominum aut quam expetendam consequi gloriam potes? Vides habitari in
terra raris et angustis in locis et in ipsis quasi maculis, ubi habitatur,
vastas solitudines interiectas, eosque, qui incolunt terram, non modo
interruptos ita esse, ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare
possit, sed partim obliquos, partim transversos, partim etiam adversos
stare vobis; a quibus expectare gloriam certe nullam potestis.
Cernis autem eandem terram quasi quibusdam redimitam et circumdatam
cingulis, e quibus duos maxime inter se diversos et caeli verticibus
ipsis ex utraque parte subnixos obriguisse pruina vides, medium autem
illum et maximum solis ardore torreri. Duo sunt habitabiles, quorum
australis ille, in quo qui insistunt, adversa vobis urgent vestigia,
nihil ad vestrum genus; hic autem alter subiectus aquiloni, quem incolitis,
cerne quam tenui vos parte contingat. Omnis enim terra, quae colitur
a vobis, angustata verticibus, lateribus latior, parva quaedam insula
est circumfusa illo mari, quod Atlanticum, quod magnum, quem Oceanum
appellatis in terris, qui tamen tanto nomine quam sit parvus, vides.
Ex his ipsis cultis notisque terris num aut tuum aut cuiusquam nostrum
nomen vel Caucasum hunc, quem cernis, transcendere potuit vel illum
Gangen tranatare? Quis in reliquis orientis aut obeuntis solis ultimis
aut aquilonis austrive partibus tuum nomen audiet? quibus amputatis
cernis profecto quantis in angustiis vestra se gloria dilatari velit.
Ipsi autem, qui de nobis loquuntur, quam loquentur diu?
Quin etiam si cupiat proles illa futurorum hominum deinceps laudes unius
cuiusque nostrum a patribus acceptas posteris prodere, tamen propter
eluviones exustionesque terrarum, quas accidere tempore certo necesse
est, non modo [non] aeternam, sed ne diuturnam quidem gloriam adsequi
possumus. Quid autem interest ab iis, qui postea nascentur, sermonem
fore de te, cum ab iis nullus fuerit, qui ante nati sunt?
25
Quocirca si reditum in hunc locum desperaveris, in quo omnia sunt magnis
et praestantibus viris, quanti tandem est ista hominum gloria, quae
pertinere vix ad unius anni partem exiguam potest? Igitur alte spectare
si voles atque hanc sedem et aeternam domum contueri, neque te sermonibus
vulgi dedideris nec in praemiis humanis spem posueris rerum tuarum;
suis te oportet inlecebris ipsa virtus trahat ad verum decus, quid de
te alii loquantur, ipsi videant, sed loquentur tamen. Sermo autem omnis
ille et angustiis cingitur iis regionum, quas vides, nec umquam de ullo
perennis fuit et obruitur hominum interitu et oblivione posteritatis
extinguitur.
29
Hanc tu exerce optimis in rebus! sunt autem optimae curae de salute
patriae, quibus agitatus et exercitatus animus velocius in hanc sedem
et domum suam pervolabit; idque ocius faciet, si iam tum, cum erit inclusus
in corpore, eminebit foras et ea, quae extra erunt, contemplans quam
maxime se a corpore abstrahet. Namque eorum animi, qui se corporis voluptatibus
dediderunt earumque se quasi ministros praebuerunt inpulsuque libidinum
voluptatibus oboedientium deorum et hominum iura violaverunt, corporibus
elapsi circum terram ipsam volutantur nec hunc in locum nisi multis
exagitati saeculis revertuntur. Ille discessit; ego somno solutus sum.
De
domo sua
73 - 76
Quod enim est in terris commune tantum tantulumve consilium, quod non
de meis rebus gestis ea quae mihi essent optatissima et pulcherrima
iudicarit? Summum est populi Romani populorumque et gentium omnium ac
regum consilium senatus: decrevit ut omnes qui rem publicam salvam esse
vellent ad me unum defendendum venirent, ostenditque nec stare potuisse
rem publicam si ego non fuissem, nec futuram esse ullam si non redissem.
Proximus est huic dignitati ordo equester: omnes omnium publicorum societates
de meo consulatu ac de meis rebus gestis amplissima atque ornatissima
decreta fecerunt. Scribae, qui nobiscum in rationibus monumentisque
publicis versantur, non obscurum de meis in rem publicam beneficiis
suum iudicium decretumque esse voluerunt. Nullum est in hac urbe conlegium,
nulli pagani aut montani, quoniam plebei quoque urbanae maiores nostri
conventicula et quasi concilia quaedam esse voluerunt, qui non amplissime
non modo de salute mea sed etiam de dignitate decreverint. Nam quid
ego illa divina atque immortalia municipiorum et coloniarum et totius
Italiae decreta commemorem, quibus tamquam gradibus mihi videor in caelum
ascendisse, non solum in patriam revertisse? Ille vero dies qui fuit
cum te, P. Lentule, legem de me ferente populus Romanus ipse vidit sensitque
quantus et quanta dignitate esset! Constat enim nullis umquam comitiis
campum Martium tanta celebritate, tanto splendore omnis generis hominum
aetatum ordinum floruisse. Omitto civitatium, nationum, provinciarum,
regum, orbis denique terrarum de meis in omnis mortalis meritis unum
iudicium unumque consensum: adventus meus atque introitus in urbem qui
fuit? Vtrum me patria sic accepit ut lucem salutemque redditam sibi
ac restitutam accipere debuit, an ut crudelem tyrannum, quod vos Catilinae
gregales de me dicere solebatis? Itaque ille unus dies, quo die me populus
Romanus a porta in Capitolium atque inde domum sua celebritate laetitiaque
comitatum honestavit, tantae mihi iucunditati fuit ut tua mihi conscelerata
illa vis non modo non propulsanda, sed etiam <excitanda> fuisse
videatur. Qua re illa calamitas, si ita est appellanda, exussit hoc
genus totum maledicti, ne quisquam iam audeat reprehendere consulatum
meum tot tantis tam ornatis iudiciis, testimoniis, auctoritatibus comprobatum.
Quod si in isto tuo maledicto probrum non modo mihi nullum obiectas,
sed etiam laudem inlustras meam, quid te aut fieri aut fingi dementius
potest? Vno enim maledicto bis a me patriam servatam esse concedis:
semel, cum id feci quod omnes non negant immortalitati, si fieri potest,
mandandum, tu supplicio puniendum putasti, iterum, cum tuum multorumque
praeter te inflammatum in bonos omnis impetum meo corpore excepi, ne
eam civitatem quam servassem inermis armatus in discrimen adducerem.
Pro
Sestio
98
Quid est igitur propositum his rei publicae gubernatoribus quod intueri
et quo cursum suum derigere debeant? Id quod est praestantissimum maximeque
optabile omnibus sanis et bonis et beatis, cum dignitate otium. Hoc
qui volunt, omnes optimates, qui efficiunt, summi viri et conservatores
civitatis putantur; neque enim rerum gerendarum dignitate homines ecferri
ita convenit ut otio non prospiciant, neque ullum amplexari otium quod
abhorreat a dignitate.
Huius autem otiosae dignitatis haec fundamenta sunt, haec membra, quae
tuenda principibus et vel capitis periculo defendenda sunt: religiones,
auspicia, potestates magistratuum, senatus auctoritas, leges, mos maiorum,
iudicia, iuris dictio, fides, provinciae, socii, imperi laus, res militaris,
aerarium.
136
- 139
Sed ut extremum habeat aliquid oratio mea, et ut ego ante dicendi finem
faciam quam vos me tam attente audiendi, concludam illud de optimatibus
eorumque principibus ac rei publicae defensoribus, vosque, adulescentes,
et qui nobiles estis, ad maiorum vestrorum imitationem excitabo, et
qui ingenio ac virtute nobilitatem potestis consequi, ad eam rationem
in qua multi homines novi et honore et gloria floruerunt cohortabor.
Haec est una via, mihi credite, et laudis et dignitatis et honoris,
a bonis viris sapientibus et bene natura constitutis laudari et diligi;
nosse discriptionem civitatis a maioribus nostris sapientissime constitutam;
qui cum regum potestatem non tulissent, ita magistratus annuos creaverunt
ut consilium senatus rei publicae praeponerent sempiternum, deligerentur
autem in id consilium ab universo populo aditusque in illum summum ordinem
omnium civium industriae ac virtuti pateret. Senatum rei publicae custodem,
praesidem, propugnatorem conlocaverunt; huius ordinis auctoritate uti
magistratus et quasi ministros gravissimi consili esse voluerunt; senatum
autem ipsum proximorum ordinum splendorem confirmare, plebis libertatem
et commoda tueri atque augere voluerunt.
Haec qui pro virili parte defendunt optimates sunt, cuiuscumque sunt
ordinis; qui autem praecipue suis cervicibus tanta munia atque rem publicam
sustinent, hi semper habiti sunt optimatium principes, auctores et conservatores
civitatis. Huic hominum generi fateor, ut ante dixi, multos adversarios,
inimicos, invidos esse, multa proponi pericula, multas inferri iniurias,
magnos esse experiundos et subeundos labores; sed mihi omnis oratio
est cum virtute non cum desidia, cum dignitate non cum voluptate, cum
iis qui se patriae, qui suis civibus, qui laudi, qui gloriae, non qui
somno et conviviis et delectationi natos arbitrantur. Nam si qui voluptatibus
ducuntur et se vitiorum inlecebris et cupiditatium lenociniis dediderunt,
missos faciant honores, ne attingant rem publicam, patiantur virorum
fortium labore se otio suo perfrui. Qui autem bonam famam bonorum, quae
sola vere gloria nominari potest, expetunt, aliis otium quaerere debent
et voluptates, non sibi. Sudandum est iis pro communibus commodis, adeundae
inimicitiae, subeundae saepe pro re publica tempestates: cum multis
audacibus, improbis, non numquam etiam potentibus dimicandum. Haec audivimus
de clarissimorum virorum consiliis et factis, haec accepimus, haec legimus.
Neque eos in laude positos videmus qui incitarunt aliquando populi animos
ad seditionem, aut qui largitione caecarunt mentis imperitorum, aut
qui fortis et claros viros et bene de re publica meritos in invidiam
aliquam vocaverunt. Levis hos semper nostri homines et audacis et malos
et perniciosos civis putaverunt. At vero qui horum impetus et conatus
represserunt, qui auctoritate, qui fide, qui constantia, qui magnitudine
animi consiliis audacium restiterunt, hi graves, hi principes, hi duces,
hi auctores huius dignitatis atque imperi semper habiti sunt.
Ad
familiares
V.12.1 - 3
M. CICERO S. D. L. LUCCEIO Q. F.
Coram me tecum eadem haec agere saepe conantem deterruit pudor quidam
paene subrusticus quae nunc expromam absens audacius; epistula enim
non erubescit.
Ardeo cupiditate incredibili neque, ut ego arbitror, reprehendenda nomen
ut nostrum scriptis illustretur et celebretur tuis. quod etsi mihi saepe
ostendis te esse facturum, tamen ignoscas velim huic festinationi meae.
genus enim scriptorum tuorum, etsi erat semper a me vehementer exspectatum,
tamen vicit opinionem meam meque ita vel cepit vel incendit ut cuperem
quam celerrime res nostras monumentis commendari tuis. neque enim me
solum commemoratio posteritatis ac spes quaedam immortalitatis rapit
sed etiam illa cupiditas ut vel auctoritate testimoni tui vel indicio
benevolentiae vel suavitate ingeni vivi perfruamur.
Neque tamen haec cum scribebam eram nescius quantis oneribus premerere
susceptarum rerum et iam institutarum. sed quia videbam Italici belli
et civilis historiam iam a te paene esse perfectam, dixeras autem mihi
te reliquas res ordiri, deesse mihi nolui quin te admonerem ut cogitares
coniunctene malles cum reliquis rebus nostra contexere an, ut multi
Graeci fecerunt, Callisthenes Phocicum bellum, Timaeus Pyrrhi, Polybius
Numantinum, qui omnes a perpetuis suis historiis ea quae dixi bella
separaverunt, tu quoque item civilem coniurationem ab hostilibus externisque
bellis seiungeres. equidem ad nostram laudem non multum video interesse,
sed ad properationem meam quiddam interest non te exspectare dum ad
locum venias ac statim causam illam totam et tempus arripere; et simul,
si uno in argumento unaque in persona mens tua tota versabitur, cerno
iam animo quanto omnia uberiora atque ornatiora futura sint.
Neque tamen ignoro quam impudenter faciam qui primum tibi tantum oneris
imponam (potest enim mihi denegare occupatio tua), deinde etiam ut ornes
me postulem. quid si illa tibi non tanto opere videntur ornanda? sed
tamen, qui semel verecundiae finis transierit, eum bene et naviter oportet
esse impudentem. itaque te plane etiam atque etiam rogo ut et ornes
ea vehementius etiam quam fortasse sentis et in eo leges historiae neglegas
gratiamque illam de qua suavissime quodam in prohoemio scripsisti, a
qua te flecti non magis potuisse demonstras quam Herculem Xenophontium
illum a Voluptate, eam, si me tibi vehementius commendabit, ne aspernere
amorique nostro plusculum etiam quam concedet veritas largiare.
[Quod si te adducemus ut hoc suscipias, erit, ut mihi
persuadeo, materies digna facultate et copia tua. a principio enim coniurationis
usque ad reditum nostrum videtur mihi modicum quoddam corpus confici
posse, in quo et illa poteris uti civilium commutationum scientia vel
in explicandis causis rerum novarum vel in remediis incommodorum, cum
et reprehendes ea quae vituperanda duces et quae placebunt exponendis
rationibus comprobabis et, si liberius, ut consuesti, agendum putabis,
multorum in nos perfidiam, insidias, proditionem notabis. multam etiam
casus nostri varietatem tibi in scribendo suppeditabunt plenam cuiusdam
voluptatis, quae vehementer animos hominum in legendo te scriptore tenere
possit. nihil est enim aptius ad delectationem lectoris quam temporum
varietates fortunaeque vicissitudines. quae etsi nobis optabiles in
experiendo non fuerunt, in legendo tamen erunt iucundae. habet enim
praeteriti doloris secura recordatio delectationem; ceteris vero nulla
perfunctis propria molestia, casus autem alienos sine ullo dolore intuentibus,
etiam ipsa misericordia est iucunda. quem enim nostrum ille moriens
apud Mantineam Epaminondas non cum quadam miseratione delectat? qui
tum denique sibi evelli iubet spiculum postea quam ei percontanti dictum
est clipeum esse salvum, ut etiam in vulneris dolore aequo animo cum
laude moreretur. cuius studium in legendo non erectum Themistocli fuga
redituque retinetur? etenim ordo ipse annalium mediocriter nos retinet
quasi enumeratione fastorum; at viri saepe excellentis ancipites variique
casus habent admirationem, exspectationem, laetitiam, molestiam, spem,
timorem; si vero exitu notabili concluduntur, expletur animus iucundissima
lectionis voluptate.
Quo mihi acciderit optatius si in hac sententia fueris, ut a continentibus
tuis scriptis, in quibus perpetuam rerum gestarum historiam complecteris,
secernas hanc quasi fabulam rerum eventorumque nostrorum. habet enim
varios actus multasque <mut>ationes et consiliorum et temporum.
ac non vereor ne adsentatiuncula quadam aucupari tuam gratiam videar
cum hoc demonstrem, me a te potissimum ornari celebrarique velle. neque
enim tu is es qui quid sis nescias et qui non eos magis qui te non admirentur
invidos quam eos qui laudent adsentatores arbitrere; neque autem ego
sum ita demens ut me sempiternae gloriae per eum commendari velim qui
non ipse quoque in me commendando propriam ingeni gloriam consequatur.
neque enim Alexander ille gratiae causa ab Apelle potissimum pingi et
a Lysippo fingi volebat, sed quod illorum artem cum ipsis tum etiam
sibi gloriae fore putabat. atque illi artifices corporis simulacra ignotis
nota faciebant, quae vel si nulla sint, nihilo sint tamen obscuriores
clari viri. nec minus est Spa<r>tiates Agesilaus ille perhibendus,
qui neque pictam neque fictam [tam] imaginem suam passus est esse, quam
qui in eo genere laborarunt. unus enim Xenophontis libellus in eo rege
laudando facile omnis imagines omnium statuasque superavit. Atque hoc
praestantius mihi fuerit et ad laetitiam animi et ad memoriae dignitatem
si in tua scripta pervenero quam si in ceterorum quod non ingenium mihi
solum suppeditatum fuerit tuum, sicut Timoleonti a Timaeo aut ab Herodoto
Themistocli, sed etiam auctoritas clarissimi et spectatissimi viri et
in rei publicae maximis gravissimisque causis cogniti atque in primis
probati, ut mihi non solum praeconium, quod, cum in Sigeum venisset,
Alexander ab Homero Achilli tributum esse dixit, sed etiam grave testimonium
impertitum clari hominis magnique videatur. placet enim Hector ille
mihi Naevianus, qui non tantum 'laudari' se laetatur sed addit etiam
'a laudato viro'.
Quod si a te non impetro, hoc est, si quae te res impedierit (neque
enim fas esse arbitror quicquam me rogantem abs te non impetrare), cogar
fortasse facere quod non nulli saepe reprehendunt: scribam ipse de me,
multorum tamen exemplo et clarorum virorum. sed, quod te non fugit,
haec sunt in hoc genere vitia: et verecundius ipsi de sese scribant
necesse est si quid est laudandum et praetereant si quid reprehendendum
est. accedit etiam ut minor sit fides, minor auctoritas, multi denique
reprehendant et dicant verecundiores esse praecones ludorum gymnicorum,
qui, cum ceteris coronas imposuerint victoribus eorumque nomina magna
voce pronuntiarint, cum ipsi ante ludorum missionem corona donentur,
alium praeconem adhibeant, ne sua voce se ipsi victores esse praedicent.
haec nos vitare cupimus et, si recipis causam nostram, vitabimus idque
ut facias rogamus.
Ac ne forte mirere cur, cum mihi saepe ostenderis te accuratissime nostrorum
temporum consilia atque eventus litteris mandaturum, a te id nunc tanto
opere et tam multis verbis petamus, illa nos cupiditas incendit de qua
initio scripsi, festinationis, quod alacres animo sumus ut et ceteri
viventibus nobis ex libris tuis nos cognoscant et nosmet ipsi vivi gloriola
nostra perfruamur.
His de rebus quid acturus sis, si tibi non est molestum, rescribas mihi
velim. si enim suscipis causam, conficiam commentarios rerum omnium;
sin autem differs me in tempus aliud, coram tecum loquar. tu interea
non cessabis et ea quae habes instituta perpolies nosque diliges.]
XIV.4.1
- 4
TULLIUS S. D. TERENTIAE ET TULLIAE ET CICERONI SUIS
Ego minus saepe do ad vos litteras quam possum propterea quod cum omnia
mihi tempora sunt misera, tum vero, cum aut scribo ad vos aut vestras
lego, conficior lacrimis sic ut ferre non possim. quod utinam minus
vitae cupidi fuissemus! certe nihil aut non multum in vita mali vidissemus.
quod si nos ad aliquam alicuius commodi aliquando reciperandi spem fortuna
reservavit, minus est erratum a nobis; si haec mala fixa sunt, ego vero
te quam primum, mea vita, cupio videre et in tuo complexu emori, quoniam
neque di, quos tu castissime coluisti, neque homines, quibus ego semper
servivi, nobis gratiam rettulerunt.
Nos Brundisii apud M. Laenium Flaccum dies XIII fuimus, virum optimum,
qui periculum fortunarum et capitis sui prae mea salute neglexit neque
legis improbissimae poena deductus est quo minus hospiti et amicitiae
ius officiumque praestaret. huic utinam aliquando gratiam referre possimus!
habebimus quidem semper. Brundisio profecti sumus a. d. II Kal. Mai.
per Macedoniam Cyzicum petebamus.
O me perditum, o me adflictum! quid nunc? rogem te ut venias, mulierem
aegram, et corpore et animo confectam? non rogem? sine te igitur sim?
opinor, sic agam: si est spes nostri reditus, eam confirmes et rem adiuves;
sin, ut ego metuo, transactum est, quoquo modo potes, ad me fac venias.
unum hoc scito: si te habebo, non mihi videbor plane perisse. sed quid
Tulliola mea fiet? iam id vos videte; mihi deest consilium. sed certe,
quoquo modo se res habebit, illius misellae et matrimonio et famae serviendum
est. quid? Cicero meus quid aget? iste vero sit in sinu semper et complexu
meo. non queo plura iam scribere; impedit maeror.
Tu quid egeris nescio, utrum aliquid teneas an, quod metuo, plane sis
spoliata. Pisonem, ut scribis, spero fore semper nostrum.
XIV.20
TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE
In Tusculanum nos venturos putamus aut Nonis aut postridie. ibi ut sint
omnia parata. plures enim fortasse nobiscum erunt et, ut arbitror, diutius
ibi commorabimur. labrum si in balineo non est, ut sit; item cetera
quae sunt ad victum et ad valetudinem necessaria. Vale. Kal. Oct. de
Venusino.
Ad
Atticum
XII.14.3
CICERO ATTICO SAL.
[De me excusando apud Appuleium dederam ad te pridie
litteras. nihil esse negoti arbitror. quemcumque appellaris, nemo negabit.
sed Septimium vide et Laenatem et Statilium; tribus enim opus est. sed
mihi Laenas totum receperat.
Quod scribis a Iunio te appellatum, omnino Cornificius locuples est;
sed tamen scire velim quando dicar spopondisse, et pro patre anne pro
filio. neque eo minus, ut scribis, procuratores Cornifici et Appuleium
praediatorem videbis.]
Quod me ab hoc maerore recreari vis, facis ut omnia; sed me mihi non
defuisse tu testis es. nihil enim de maerore minuendo scriptum ab ullo
est quod ego non domi tuae legerim. sed omnem consolationem vincit dolor.
quin etiam feci, quod profecto ante me nemo, ut ipse me per litteras
consolarer. quem librum ad te mittam, si descripserint librarii. adfirmo
tibi nullam consolationem esse talem. totos dies scribo, non quo proficiam
quid sed tantisper impedior - non equidem satis (vis enim urget), sed
relaxor tamen, omniaque nitor non ad animum sed ad vultum ipsum, si
queam, reficiendum, idque faciens interdum mihi peccare videor, interdum
peccaturus esse nisi faciam. solitudo aliquid adiuvat, sed multo plus
proficeret si tu tamen interesses. quae mihi una causa est hinc discedendi;
nam pro malis recte habebat. quamquam id ipsum doleo. non enim iam in
me idem esse poteris. perierunt illa quae amabas.
[De Bruti ad me litteris scripsi ad te antea. prudenter
scriptae, sed nihil quod me adiuvaret. quod ad te scripsit id vellem,
ut ipse adesset. certe aliquid, quoniam me tam valde amat, adiuvaret.
quod si quid scies, scribas ad me velim, maxime autem Pansa quando.
de Attica doleo, credo tamen Cratero. Piliam angi veta. satis est <me>
maerere pro omnibus.]
|